DAEMON

DAEMON
DAEMON
a Graeco Δαίμων, quasi Δαήμων, i. e. sciens.
Ita, Plato in Cratylo. Lactant. l. 2. et Chalcidius in Timaeum Platonis, Daemones genii sunt, Μυςταγωγοὶ τȏυ βίου, ut Menander inquit. Domini Vitae; Lares Cicer. aliis etiam Manes ac Lemures. Genii boni, et mali, qui ἀλάςτορες sunt ac Diaboli. Ceterum de varia hugus vocis significatione vide Dausqueium in Basil. Seleuc. p. 62. et seqq. Porro Astrologis Daemon appellatur undecimus ab Horoscopo locus, ἀγαθοδαίμων Graece dictus. Iulius Firmic. l. 2. c. 19. Ut de Daemonibus malis Gentilium aliquid addam, illis Oracula adscribere Porphyr. discimus ex Euseb. Praeparat. Evang. l. 4. c. ult. ubi Porphyr. asserit, quaecumque oracula ultibi reddita fuêrunt, ea non per Deos sed per malos Daemonas reddita: quorum Principem ait esse Serapim. Atque hinc causam deducit, unde homines per Oracula illa fallantur, imo ad omnia prava ac scelesta, homicidia, adulteria etc. perducantur, nihil adiumenti vero sed plurima nocumenta ac damna creduli homines per ea semper acceperint. vide Ant. van Dalen De Orac. Ethnic. Dissertat. 1. p. 22. et 23. Quam Porphyrii sententiam Christiani veteres amplexi sunt plerique Athenagor. Origen. Euseb. ipse, Firmic. Alii. vide Tertullian. Apologet. c. 22. et Minuc. inprimis Felic. in Octavio. Certe, vox, quamquam in medio significatu ab antiquis crebro usurpetur, tam de bonis quam de malis Geniis feu Angelis, unde Stoici illos definierunt οὐςίας ψυχικάς Substantias animales, apud Plutarch. de placit. l. 1. c. 8. tamen contendit Euseb. προπ. l. 4. c. 3. et ex eo Danaeus, vocem Δαίμων in malam semper partem sonare, undecumque demum eius origo arcessatur. Notus parentum primorum error, qui a Satana ad maiorem scientiae gradum affectandum seduci se passi sunt, unde ipse Daemon simili peccato se perdidisse arguitur. Dicantur ergo Daemones, quasi Δαήμονες, erunt idem quod
[Gap desc: Hebrew] Levitici c. 20. Imo ipse Apollo, id est, Δαίμων interrogatus, quomodo sibi supplicari velit, respondit,
Πάνςοφε, παντοδίδακτε, ενολοίςτροφε, κέκλυθι Δαίμων.
Et ςοφὲ Δαίμων, apud Lactant. l. 1. c. 7. Eandem ob causam Daemonum inventa Astrologia et Aruspicina et Auguratio et Oracula et ars Magica, ac mille Divinationis species sunt: Interim mavult eos Euseb. προπαρ. l. 4. c. 3. supra laudato, a δαιμαίνειν, i. e. terrendo, nuncupatos, unde et in S. Scriptura [Gap desc: Hebrew] appellantur. Utrumque non sine ratione coniungit Georg. Horn. Histor. Philos. l. 1. c. 2. ubi plura in hanc rem. Sunt autem Daemones, Mosaicis temporibus iam in Palaestina culti: Namque Deuteron. c. 32. v. 17. ut grande peccatum refertur, Sacrificium Daemonibus factum, ubi vox in Hebr. est Laschedim, quam LXX. reddunt δαιμονίοις, Vulgata similiter, item Vatablus, Iunius, alii, Daemonibus vel Daemoniis: origo est a abolevit, perdidit, vastavit. Levitici quoque c. 17. v. 7. interdictum reperitur, Ne sacrificetis Laschirim, ubi LXX. vertere ματαίοις, hoc est, vanis, futilibus, sive non Diis. Sed Aquila magis institit vocis proprietati, reddit enim τριχιῶντες, uti Ar. Montan. pilosos: quia hirsuti sunt sordidique. Et certe per hircos hos etiam Daemones intelligunt R. David Kimchi Radic. et Maimonides More Nevochim l. 3. c. 47. causam adferentes, quia Satanas praecipue in hirci figura se hominibus soleat offerre. Unde Gentiles et inter Numina retulêre Faunos sive Aegipanas: pro quo Capripedes Panes ait Propert. l. 3. Eleg. 17. uti Capripedes Satyres Lucret. l. 4. Nec sane alii ab his Sileni etc. vide infra. Ex Gentium Scriptoribus, apud nullos de Spirituum cultu tam multa reperias, quam apud Platonicos, quorum opinio erat, Spiritus procurari certis precatibus, ut habet Apuleius de Deo Socratis. Sed in quaestione est, utrum bonos coluerint Spiritus, an malos: Et certe, quin propositum iis fuerit bonos venerari, nullum est dubium; sed prae bonis se mali Spiritus oggesserunt. Boni enim cultum eiusmodi, ut Deo proprium, aversabantur: et agnoscit Porphyr. eos, quibus sacrificarent, libamine carnium delectari, imo fumigatione nidoreve vivere ac pinguescere; quae ridicula quidem sunt, interea tamen, cuiusmodi coluerint
Spiritus, ostendunt etc. Spiritus quoque illos, qui Delphico et carteris oraculis praesiderent, malos fuisse, hinc conspicuum est, quod ludos, lectisternia et alia, nunc Iovis, nunc Apollinis, nunc aliûs Numinis honori, exegêre. Quo spectat et μυςτικὴ Veteribus θυςία, mysticum sive arcanum sacrificium, sic enim in Christianorum opprobrium (quibus ita Eucharistiae Sacramentum dicitur) nominarunt abominandum sacrificium suum; quantum colligere est ex sermone illius Thracis, apud Michaelem Psellum de operat. Daemon. p. 18. Quo in sacrificio quandoque etiam mactabatur (dictu horrendum) infans matreno exsectus utero, uti legas apud Baptistam Carmelitam invita S. Catharinae, et multo iam ante apud Lucan., l. 6. v. 562.
Vulnere si ventris, non qua Natura vocabat,
Extrahitur partus, calidis ponendus in aris etc.
Sed et hodie in Oriente Calecutenses, Deum quldem Mundi conditorem agnoscunt, Temerani eum appellantes; interim eum aiunt, quo curae expers mundanae suavius vitam ageret, Vicarium Orbi regundo praefecisse Daemonem nomine Deumum: cuius simulacrum quam horribile habeant, et quomodo Sacerdotes, qui illis Bramini dicuntur, sacra faciant, legere est apud Lud. Varromann. Patric. Rom. Navigat. l. 5. c. 2. Iaponi etiam Daemoni fana exstruunt luculenta, cui Reges illorum in proelium ituri magnam pecuniae vim vovent, vota etiam plebeii, in periculo constituti simpliciter faciunt. Similis cultus in India Occid. ubi Mexicanis nulla quidem sollicitudo alterius vitae est: pro bonis tamen temporalibus Daemoni supplicant: tum etiam, ne noceat saltem, Acosta rer. Americ. l. 5. c. 27. De Tapuiis vide infra, aliisque gentibus eiusdem Indiae, apud Voss. de idolol. l. 1. c. 8. Addam tantum ex medio aevo, de Saxonibus priscis, et illis Daemonas fuisse cultos. Iis namque, ante tempora Caroli Mag. praeter Finnum Deum et Deam Sibam, malus Deus, quem atrum aiebant, colebatur, ne noceret, ut est apud Georg. Fabric. Orig. Saxon. l. 1. Similiter Ungaris eandem superstitionem fuisse, legimus: quorum etiam Rex Vata, in Belo oppido natus, se iis devovit, honori illorum caput more Scythico rasit, tres cincinnos pagano ritu pendulos demisit, ut hodieque Turcis est consuetudo, vide Anton. Bonfin. Ungar. l. 12. Atque hic apertus Doemonum cultus est; praeter quem alter est, usque adeo occultus, ut ipsi, qui eum colunt, nesciant: ac propterea vel mortem potius oppetant, quam ut huiusmodi quid profiteantur. Tales nempe, qui multa videntes agere alios ex pacto cum Diabolo, ea ipsi citra pactum, faltem expressum, imitantur; sic quoque respondente eventu: Item, qui ista ab aliis pacti nesciis didicêrunt, ac tam miranda fieri putant, non vi daemoniacâ, sed Naturae: quippe longe potentioris, quam vulgo credatur. Quo referendi, qui res vim humanae potestatis exsuperantes agunt verbis aut characteribus quibusdam ignotis, quibus fortasse Diabolorum nomina et eorum invocationem signavêre illi, qui primi illis ex pacto cum Daemone usi sunt. Plin. l. 28. c. 1. Dixit Homerus, profluvium sanguinis vulnerato femore Ulyssem inhibuisse carmine; Theophrastus ischiadicos sanari; Cato prodidit, luxatis membris carmen auxiliari, M. Varro podagris. Unde Vindicianus Comes Archiatr. ad Valentin. Imper. apud Marcell. Empir.
Gramine seu malis aegro praestare salutem,
Carmine seu potius. Namque est res certa, saluti
Carmen ab occultis tribuens miracula rebus.
Nec ignotae sunt Magicae medendi formulae, inter quas Abracadabra inprimis (unde Basilides suum Abraxas, quem pro summo Numine coluit, hausisse videtur) apud Cael. Aurelian. in Chron. c. 1. Myreps. sect. 2. antidot. 298. 405. 419. et alibi, ac apud alios, sed hac de re plura vide apud Voss. ubi supra, adde Barth. Animadvers. ad Stat. passim. et quae dicemus voce Magia, uti de Daemonum lapsu, etiam Ethnicis non ignorato, Optioneus; eorum responsis, Oracula. Hinc Daemoniaci, apud Agobard. Epist. ad Barth. iidem, qui aliâs Energumeni, Δαιμονάριοι, Nicetae in Isaacio Angelo: κατεχόμενοι ὑπὸ δαίμονος, Strab. χειμαζόμενοι, in Concil. Ancyr. can. 16. h. e. tempestate iactati, uti reddidit Isidor. Mercat. quo loco Cellot. Hierarch. l. 6. c. 19. §. 1. Χειμαζομένους censet esse paenitentes, qui extra Ecclesiam stabant, pluviae et hiemi obnoxii, in quos tempestates et aeris iniuriae omnes depluebant. Sed Paenitentes, etsi extra Ecclesiam, stabant tamen sub porticu, non sub dio, uti apud Car. du Fresne vidêre est.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Look at other dictionaries:

  • Daemon — Saltar a navegación, búsqueda Los términos daemon, dæmon y daimon tienen diversos significados. Contenido 1 En la mitología griega 2 También 3 En la ficción …   Wikipedia Español

  • Daemon — Pour les articles homonymes, voir Démon. Un démon ou daemon prononcé /ˈdiːmən/ ou /ˈdeɪmən/, du grec δαιμων) désigne un type de programme informatique, un processus qui s exécute en arrière plan plutôt que sous le contrôle direct d un utilisateur …   Wikipédia en Français

  • Daemon — Daemon: DAEMON Tools программа эмулятор CD/DVD дисководов. Демон или Daemon в системах класса UNIX программа, работающая в фоновом режиме без прямого общения с пользователем. daemontools набор бесплатных инструментов для управления сервисами UNIX …   Википедия

  • daemon — daemon; eu·daemon; …   English syllables

  • Daemon — D[ae] mon, n., Daemonic D[ae]*mon ic, a. See {Demon}, {Demonic}. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Daemon — Daemon,   alternative Schreibweise für Dämon …   Universal-Lexikon

  • daemon — alternative spelling (in specialized senses) of DEMON (Cf. demon) (q.v.). Related: Daemonic …   Etymology dictionary

  • daemon — [dē′mən] n. [L, a spirit (in LL(Ec), evil spirit, demon) < Gr daimōn, divine power, fate, god, in LGr(Ec), evil spirit < IE base * dā(i) , to part, divide, tear apart > TIME, TATTER] 1. Gr. Myth. any of the secondary divinities ranking… …   English World dictionary

  • Daemon — Contents 1 Computers 2 Gaming 3 Literature 4 Music …   Wikipedia

  • Daemon — Als Daemon oder Dämon (/ˈdiːmən/, auch häufig in der Schreibweise Demon) bezeichnet man unter Unix oder unixartigen Systemen ein Programm, das im Hintergrund abläuft und bestimmte Dienste zur Verfügung stellt. Benutzerinteraktionen finden hierbei …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”